Opuscula haec qualiacunque, ex nupera Oxoniensi Bibliotheca Patrum maxima ex parte desumpta, Latine autem liberius reddita, criticis prudentioribus commendo; id aegre ferens, quod, notulis quibusdam meis domi relictis, minus prodeunt accurata, quam pro ratione studiorum meorum a benevolis sperari potuisset.
Quatuor illas, quas vulgo vocant, Athanasii Orationes contra Arianos partes esse unius operis, recentioribus criticis persuasissimum est; post ipsum, ut videtur, Photium, qui codice CXL ad [Greek: pentabiblon] Athanasii provocat. Profecto Montefalconius, ut in re minime dubia, omni probatione praeter ipsam librorum structuram supersedendum judicat. «Nihil opus est longiore disputatione, …
Your support pays for translating these classics into more languages.
Support for $12/month DonateSubscribers read with instant translation, without waiting for the free daily limit.