Produced by Louise Hope, Gerard Arthus and the Online Distributed Proofreading Team at http://www.pgdp.net 1. _Abra patris absentiam dolet._--Accepi litteras tuas, in quibus intelligo desiderantem te mei esse: et certum (_Mss._ certe) ita habeo. Sentio enim quantum praesentia horum qui amantur optabilis sit. Et quia gravem tibi esse absentiam meam scirem, ne me forte impium esse erga te existimares, qui tam diu a te abessem: excusare tibi et profectionem meam et moras volui, ut intelligeres me non impie tibi, sed utiliter deesse. Namque cum te, filia, ut unicam, ita, quantum a me est, et unanimem habeam; vellem te pulcherrimam omnium et sanissimam vivere.…
Or read it translated: 日本語 · 中文 · हिन्दी · Español · العربية · Français · বাংলা · Português · Русский · Bahasa Indonesia · اردو · Deutsch · Kiswahili · 한국어