L. Sergius Catilina, homo patricii generis, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque, praetorius, qui iam a. u. c. 689 caedem consulum facere eaque facta rerum potiri constituerat, casu autem rem perficere prohibitus erat, ascitis ad consilium rei publicae opprimendae hominibus omnis generis perditissiis atque audacissimis, quos inopia, cupiditas, scelera stimulabant, consulatum in annum 691 p. u. c. petivit, sed cum, quae in animo habebat, perniciosa rei publicae consilia parum occultata essent, studiis bonorum omnium M. Tullius Cicero una cum C. Antonio consul factus est. Qua re commotus L. Catilina M. Cicerone C. Antonio consulibus cupidius etiam sua consilia recepit, quib…
Your support pays for translating these classics into more languages.
Support for $12/month DonateSubscribers read with instant translation, without waiting for the free daily limit.